

Epistola I ad Corinthos*
Caput 10: Versus 18
Videte.Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit,secundum carnem,quia est Israel secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quae illis umbris praecedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.